sábado, 27 de noviembre de 2010

De prima huius temporis sessione habita

Die 25 mensis Novembris, die nempe Iovis, prima ad probationem Latinam maturitatis fuit sessio, quam nonnulli sodales variis ex Legionensibus terris affluentes convenerunt.

Maurilio Pérez praeside, professor cathedrarius nostra in Legionensi Universitate qui est idemque moderator ad probationem apud Legionenses, sessio hora septima postmeridiana initium habuit. Cuius in prima parte Maurilius ille novum sodalibus se moderatorem tradidit nonnulla de ipso deque opere suo aperiens. Indice rerum agendarum persecuto, admonitiones necnon consilia commentati sumus varia, inter quas primum obtinent locum eae quae ad sententias proverbiaque Latinae certum in indicem constituendum ingerendas pertinent, de C. Iulio Caesare quoque auctore Latino utrum ad probationem recusando commutandoque necne: alios enim esse auctores eosque ad placita usumque discipulorum aptiores proponendos multi sunt qui putent, Senecam quidem aut Terentium Ovidiumque exempli gratia.
Visum nobis quoque fuit ut de ratione ea optima disputaremus ad litteras Latinas docendas tradendasque illud pro comperto habentes, quod non modo in auctoribus eorumque operum titulis nominandis, sed imprimis in discipulorum animis alliciendis commovendisque tota sit res ponenda, id quod ni ipsi discipuli locos selectos pulcherrimosque oculis suis legerint labiisque recitaverint difficilius assecutus eris.

Postrema in sessionis parte de instrumentis auxiliisque optimis ad linguam Latinam necnon eius litteras cultumque tractandas adhibendis paulum temporis disputatum est.

Ceterum condiciones probationis futuras easdem atque assuetas solitasque adhuc esse recognovimus. Rogatis denique sodalibus ut suas monstrarent opiniones atque in charta quadam de probatione facienda admonitiones aperirent sententias, quas professor moderator Vallisoletum postea transferre posset, conventus ad finem venit. Tempus quoddam adhuc fuit ut Ansgarius Legionensis sodalibus circumstantibus praeconium de Cursu Vivae Latinitatis proximis diebus incipiendo proferret, qui Cursus iam secundam Deo volente inibit editionem.

Addimus infra et documentum de sessione habita et praeconium eius antedicti cursus.

Valeatis omnes quam maxime, atque in proximum!