domingo, 26 de diciembre de 2010

De sessione Vallisoleti nuper habita















Die 17 mensis Decembris professores profestricesque probationem Latinam nostram ad regionis discipulos seligendos qui curant, una cum singulis magistris magistrabus unicuique civitati universitaria sede praeditae pertinentibus Vallisoletum ad aedificium sedis res ad cultum et institutionem curantis convenimus. Cui conventui Stella Perez, profestrix cathedraria quae in Vallisoletana Universitate linguam cultumque Latinos docet, praefuit, a ceteris sodalibus comitata, quorum in numero Carolus Perez atque Maurilius Perez cathedrarii professores hic apud Legionenses, ille vero apud Burgalenses numerantur. Addendi etiam magistri magistraeve quaterni in lyceis singulis versantes, nominibus Teresia eademque Burgalensis, Iohannes Ludovicus Vallisoletanus, Iesus Salmanticensis Ansgariusque Legionensis.

Inito conventu atque rebus ad grapheum absolutis, de argumento ordinatim tractando actum fuit: imprimis Stella Perez praeses ab omnibus circumstantibus de statu rerum humaniter rogavit: quomodo enim res ad singulos nos se haberent, quales apud discipulos probationes superiores earumque exitus fuerint, et quo pacto conventus proprii ad sodales uniuscuisque regionis iam aliquando habiti se habuissent. Quibus rebus perspectis ad dies aptiores novae hodiernaeque probationi faciendae constituendos ventum est: quos dies 14, 15 et 16 mensis Iunii quod ad probationem ordinariam, dies autem 12, 13 et 14 mensis Septembris quod ad extraordinariam pertinet decernendos visum fuit.

De ratione deque structura probationis postea curantes nihil novi addendum neque adimendum placuit, ita ut eadem atque anno superiore ratio examinandi discipulis discipulabusque usurpanda sit.

Iam postremo venimus ad nova consilia necnon incepta anno proximo progredientibusque destinata proponenda: videres hic temporis eum qui statu conditioneque discipulorum ante oculos posito nullam rogaret habendam mutationem, videres alium cui vocabula plurima memoriae discipulis mandanda maximi momenti res videatur, quam si omnes satis curavissent rem nulla necessitas tempus terendi in dictionarii paginis evolvendis esset, videres quoque alium cui Caesar eiusque commentarii non satis proponendi videantur ea perspecta causa, quod neque argumentum neque sermonem eius aptissima aut cum placitis discipulorum nostra aetate congruentia sane esse videantur, alium tum videres qui maioris momenti in probatione aestimanda quam nunc temporis fit quaestiones ad phoneticam explanandam esse credat, adde tandem eum qui certum definitumque Latinorum proverbiorum corpus sive indicem constituendum admoneret, quam sententiam alii varii quoque probari voluissent.

Quarum omnium rerum cum Stella praeses nostra bonam accepisset notitiam, omnia singula in posterum magna diligentia disputanda promisit, nullam in praesentia commutationem futuram asseveravit nisi illud forte, quod omnium consensu novam eamque vividiorem rationem litteras Latinas edocendi agitandique proponere placitum fuit, eo autem pacto ut auctores Latini non modo nomina mera in indice quodam operum titulorum referto, sed homines veri odio invidia amore cupidine gloriaeve studio capti ante discipulorum discipularumque oculos versari videantur, id quod solis nudisque commentariis adhibitis psitaccorumque more redditis numquam adeptus esses, id contra quod carminibus quibusdam notissimis voce propria eaque elata palam a singulis discipulis recitatis fabulisve scaenicis, minimae quae sint, peractis aliisve denique modis vividissimis usurpatis nimirum quam facile factu obstupescamus talia experiendo.

Ad finem sessionis iam nobis perventis, quae duas per horas plus minus producta est, valedictionibus dictis ad aliam proximam occasionem conveniendi nos invicem destinavimus.



Valeatis quam optime sodales amicique!



miércoles, 8 de diciembre de 2010

De proximo conventu Vallisoleti habendo

Proximo die 17 huius mensis, die scilicet Veneris, conventus apud professores cathedrarios eosque probationis Latinae moderatores necnon sodales ad quattuor provincias nostrae regionis qui pertinent Vallisoleti habendus, qui quidem occasio optima esse videtur ad vestras, quas aperuistis, opiniones sententiasque de ratione examinandi transferendas proferendasque. Scitote bene Maurilium nostrum et Ansgarium vestras quantum poterimus opiniones defensuros.

Videte idcirco compendium sive summarium, quod paravimus, proponendum eo autem pacto ut perlucide manifesteque consilia placitaque vestra cum intellegi tum accipi possint. Sin minus quis vestri nonnullum in eo inveniret mendum, nolite quaeso quam primum nos non admonere neque certiores facere statim emendaturos.

Valetis omnes quam optime, sodales!
De compendio ad probationem Latinam moderandam