jueves, 5 de diciembre de 2013

De sessione ea ad probationem Latinam Vniversitati adeundae destinatam compendianda

Legione, a.d. VII Kalendas Decembres a. D. MMXIII

A
ssumptione Sanchez Manzano, profestrix quae apud Vniversitatem Legionensem linguam curat Latinam, praeside necnon moderatrice, superiore die 19 mensis Nouembris fere uiginti lyceum c.n. Ioannes Enzina conuenerunt magistri magistraeque eo consilio, ut de probationem eam Selectiuam quam uulgo nuncupant disputarent, quibus scilicet condicionibus rationibusque hoc anno discipuli discipulaeque ei linguam Latinam qui operam haud paucam nauauerint de eius doctrina scientiaque adepta aestimandi probandique sint.

Cuius enim conuentus, fere sesquihoram celebrati, si quis consilia placitaque in eo quae fuerint cognoscere uelim, en infra legat.

Imprimis illud est dicendum, praenuntiata enim moderatorum apud nos superiorum uoluntate hanc probationem ad tempus delendi eiusque uel rationem commutandi, sessionis enim participes cum pro comperto manifestoque haberent nullam hoc anno rationis uel structurae examinandi mutationem esse prouidendam, minimam de hac re dedisse curam, atque omnes alias se contulisse ad explorandas prouincias.

Quibus enim certis necnon definitis rationibus discipulos esse apud nos aestimandos nonnulli fuerunt sodales qui rogauerint, cuius rogationis causa ea esse uidetur, discrimen enim quoddam siue differentiam nonnullam in probationibus existimandis aliquot exstare magistros qui credant. Qua enim de re ut consensus fieret quasi uniuersus illud decretum est, probatione superiore ad mensem Iunium pertinente singillatim primum, cateruatim postea recensa atque considerata, certas easdemque una instituamus rationes decernendi futuras quam minutissimas poterimus.

Ad argumentum postea siue materiem scholasticam in quam discipulos esse informandos uentum est, apprime si de litteris Latinis docendis inquiras: opinio enim eius rei communis eo tendere uidetur, nos magistros non bene facere in doctrina tantum litterarum monstranda atque roganda, immo uero rem potissimum in illo esse collocandam, ut discipuli ipsorum sua sponte suoque Marte ita locos Latinos eosque notissimos necnon egregios cognoscant atque adament, quos animo liberrimo recitare et commentari uoce propria valeant idque non tantum ratione scholastica, eo autem potius modo quo quasi in sucum et sanguinem suum discipuli eos conuertant locos.

Quam ad adipiscendam rem iam illud liquido patet, non auctorum longa de serie eorumque de uita titulisque operum discipulos esse erudiendos, neque rem in generum litterarum notis omnino a uita sepositis memoriterque et quasi psitacorum more declarandis collocandam credimus: curandum contra illud imprimis, paucis uero maximique momenti auctoribus electis speciosissima eorum specimina legenda commentanda sapienda gustanda discipulis proponantur.

Rogandum postea illud omnes consentierunt participes, ut moderatores tantam in quaestionibus ad litteras excogitandis proponendisque adhibeant curam, qua tituli ei quibus paragrapha in thematum indice declarantur, omnino seduloque seruentur: ne amplius, e.g, illud forte eueniat, ut quaestiones insolitae insperataeque discipulis respondendae in probatione appareant.

Ceterum pagina ea, ab Ansgario Legionensi composita, nomine De Graecis Fabulis inscripta (https://sites.google.com/site/degraecisfabulis/) sodalibus adhibenda oblata est, qua discipuli dum fabulas Graecorum fama notissimas quae fuerunt percurrunt atque lustrant, doctrinam linguae Latinae ea iucunditatis ratione cognoscere et callere possint quem apud Caesarem vix reperire valeas.
Nostri enim argumenti praecipiis partis iam absolutis, cum fere nihil longius esset disputatum, hora nona et dimidia postmeridiana conventus suum ad finem pervenit.