miércoles, 30 de noviembre de 2011

De sessione apud Legionenses nuper habita

Die 24 huius mensis Novembris, die nempe Iovis, prima huius scholaris temporis sessio ad probationem maturitatis, quam olim vocabant, moderandam celebrata est. Quam enim sessionem Maurilio Pérez optimo de Latinitate professore cathedrario merito praeside, duodecim plus minus convenerunt sodales eo declarato animo, ut singulas singuli eorum sententias de optima ratione examinandi necnon de accomodato argumento tractando aperirent.

Omnibus enim congregatis benigneque exceptis sodalibus salutatisque, primas Maurilius ille egit partes illud praenuntians, quod eas, quas admonituri essemus admonitiones sive commendationes persequendas, ante quam proximus aut insequens inciperit annus aut confirmandas aut revera agendas non esse, quippe quae in coetum apud Universitatem Burgalensem proximis habendum diebus proponendae consulendae probandae efficiendae consultationes esse videantur.

Iam enim ad quaestionem illam sat vexatam venimus, utrum Caesarem auctorem Latinum discipulis discipulabusque proponendum optimum opportunumque esse credamus necne: nonnullis enim eisdemque diversis apertis sententiis, de certamine illi palmam reportarunt qui Caesarem variis de causis retinendum esse putarunt.
Aliter autem de Cicerone factum est: qui quidem scriptor optimus cum sit, non ita aptum discipulis erudiendis perplurimis reputatur si de eius saltem orationibus est iudicandus: cuius enim orationes nimis discipulis difficiles esse videntur intellectu ex eo, quod syntaxis implicata nimis, vocabulorum copia latissima, immo argumentum earum adeo a captu discipulorum remotum sepositumque iacet ut difficilius qui revera in medullam penetrare possit invenires discipulum. Quibus sepositis dimissisque orationibus, ad epistulas eas, quas Cicero ad familiares, ad Atticum, ad alios aliquando conscripserit nos converturos decretum est, tali autem consilio ut haud totas, immo aliquas easque selectas idoneasque discipulis proponamus legendas et interpretandas. Quem ad finem consequendum parvum gregem a sodalibus quibusdam compositum, qui parvam conficiat epistularum anthologiam, constituendum est decretum.

Habeas, lector suavissime, enim maximam partem argumentum eius sessionis apud nos nuper celebratae: nonnullis aliis vero propositis rebus addendis, iam caput quaestionis aperuimus: sin autem amplius fusiusque de illo quicquam compertum habere velles, ad chartulam infra collocatam te conferas suaviter admonemus.

Valeas semper quilibet legis!

De Compendio Sessionis Apud Sodales Legionenses