miércoles, 12 de noviembre de 2014

De sessione ea, quae apud Legionenses nuper est habita

Latino sermone

De sessione ad probationem maturitatis, quam vocabant, referenda

Assumptione Sánchez Manzano praeside, profestrix linguae Latinae in Universitate Legionensi quae est, die 5 mensis Novembris, die nempe Mercurii, novissima apud nos Legionenses sessio ad probationem maturitatis, quam olim vocabant, celebrata est. Quae enim contio inde ab hora septima et dimidia usque ad horam octavam et dimidiam postmeridianam apud lyceum Ioannem ab Enzina nuncupatum quindecim p.m. sodalibus praesentibus est producta.

Cuius enim sessionis si quis argumentum sive materiem tractatam noscere velit, ecce brevissimam quam composui earum rerum relationem.

Imprimis ergo sodalibus omnibus ab antedicta profestrice salutatis, primum ad punctum ventum est: quae enim in probationis structuram novitates sive mutationes a moderatoribus hanc probationem curantibus sint inductae eisque in respondendis quaestionibus qua enim ratione discipuli melius aptius facilius facere debeant haud multum tractatum est temporis. 

Quae enim probationis mutationes duo in genera dividuntur, alterae scilicet ad locos eos litterarum Latinarum speciosos delectosque discipulis legendos atque cognoscendos, alterae vero ad modum novum quo sententiae sive proverbia Latina et responderi et enodari oportere videtur.

Oportet enim sciatis, amici sodalesque carissimi, sedecim inter ea a Catullo poeta composita quae fuerunt carmina, atque librum Aeneadis secundum necnon fabulam illam Plautinam Amphitruonis inscriptam discipulos et legere et recognoscere debere eoque tali modo ut quaestiones nonnullas his de locis propositas respondeant, non autem quasi textum certum definitumque commentantes, sed generatim atque in universa ratione his de locis eiusque auctoribus responsis suis significantes.

Quod vero ad sententias sive Latina proverbia commentanda attinet, non iam amplius a discipulis unam ex tribus responsis propositis esse seligendam, sed certam et definitam huius sententiae eiusque vi significationeque commentationem et explicationem esse aperiendam decretum est. Additum illud quoque est, ut relatio ea brevis a Salmanticensi sodale nomine Iesu Álvarez composita atque libenter tradita, qua index sententiarum Latinarum certus continetur (unde veri similiter quaestiones eligendae sint), singulis sodalibus mitteretur.

His enim rebus declaratis tractatisque, ad alia eaque haud minoris momenti ventum est: fuit enim sodalis quaedam quae maiore festinatione solito a moderatoribus quantum fieri potest in consiliis huius probationis novis mutationibusque si forte quaedam futura sint evulgandis et communicandis operam ut daretur rogavit. Addite quoque illud, quod ei fuerunt sodales nonnulli utrum poesis elegiacorum, quos vocant, poetarum quorum dux Ovidius ille fuisse videtur, et Terentius inter fabularum auctores discipulis nostris esset cognoscendus et explicandus necne rogaverint: eius quaestionis causa haec est, quod non tam dilucide liquideque in documentis ad probationem moderandam et instruendam res apparere videatur.

Quibus manifestis rebus, quibusdam aliis minoris momenti percurritis omnibusque sodalibus multam ad pacem destinatis sessio hora fere octava et dimidia postmeridiana suum ad finem pervenit.


Legione, Nonis Novembribus a.D. MMXIV


Hispanico sermone

Acta resumen de la sesión de coordinación de la PAU de Latín

Bajo la presidencia de Dña. Asunción Sánchez Manzano, profesora titular de latín en la Universidad de León, se celebró el día 5 de noviembre, en el Instituto Juan del Enzina, la sesión de coordinación de la Prueba de Acceso a la Universidad, en la materia de Latín. Comenzó la reunión a las 19’30 horas, en el aula 3.1 de dicho Instituto.

He aquí un resumen de lo tratado en dicha reunión:

En primer lugar, y luego de saludar a amigos y compañeros, la profesora Asunción Sánchez introdujo, para su comentario, las novedades que este año afectan a la estructura de la prueba: que son dos. 
La primera de ellas se refiere al corpus de obras literarias, que los alumnos deben leer, y cómo se deberán examinar de las mismas. En efecto, se han seleccionado 16 poemas de Catulo, el libro II de la Eneida, y la comedia Anfitrión, de Plauto.

La segunda está referida a las sentencias, locuciones y proverbios que los alumnos deben conocer.

Por lo que respecta a las lecturas literarias, se confirma que los alumnos deberán responder a preguntas generales sobre los textos tratados, nunca, en cambio, comentar un pasaje concreto. Se trata, por ejemplo, de hablar de los personajes de la Eneida, o de cómo Catulo se goza y duele del amor de Lesbia (como ha sido propuesto, por ejemplo, en el examen de referencia colgado en la página de la Universidad de Salamanca), pero sin ningún texto o pasaje concreto propuesto, que deba ser comentado.

Con respecto a la segunda cuestión, se ha establecido que, en lugar de que el alumno pueda elegir entre tres opciones posibles aquella que le parezca responder mejor al sentido de la locución latina, se trata, a partir de ahora, de que el alumno explique el sentido y significado de la locución y de su empleo actual, aunque no es necesario que componga ninguna frase ejemplificadora, en la que se emplee dicha locución.
También se decidió que se enviara de nuevo, a todos los compañeros y compañeras, la selección de locuciones confeccionada por Jesús Álvarez, compañero salmantino, que ofrece gustosamente esta relación, sobre la que existe un acuerdo tácito para ser la fuente de los latinismos propuestos en el examen.

Vistas estas cosas, se pasó a tratar algunas otras cuestiones de importancia no menor: alguna compañera pidió que los cambios posibles que en lo futuro afecten a la estructura y contenido de la prueba se comuniquen y divulguen con mayor prontitud por parte de la Universidad y los coordinadores; algunos otros compañeros también rogaron que se aclarase si los poetas y la poesía elegíaca, con Ovidio a la cabeza, y Terencio como autor específico en la comedia, entran como posible pregunta en el temario o no, pues la cosa no está del todo clara, según entienden algunos, en los documentos oficiales.

Y se llegó así al término de la reunión, sobre las 20’30 h. aproximadamente.


León, 5 de noviembre de 20

jueves, 5 de diciembre de 2013

De sessione ea ad probationem Latinam Vniversitati adeundae destinatam compendianda

Legione, a.d. VII Kalendas Decembres a. D. MMXIII

A
ssumptione Sanchez Manzano, profestrix quae apud Vniversitatem Legionensem linguam curat Latinam, praeside necnon moderatrice, superiore die 19 mensis Nouembris fere uiginti lyceum c.n. Ioannes Enzina conuenerunt magistri magistraeque eo consilio, ut de probationem eam Selectiuam quam uulgo nuncupant disputarent, quibus scilicet condicionibus rationibusque hoc anno discipuli discipulaeque ei linguam Latinam qui operam haud paucam nauauerint de eius doctrina scientiaque adepta aestimandi probandique sint.

Cuius enim conuentus, fere sesquihoram celebrati, si quis consilia placitaque in eo quae fuerint cognoscere uelim, en infra legat.

Imprimis illud est dicendum, praenuntiata enim moderatorum apud nos superiorum uoluntate hanc probationem ad tempus delendi eiusque uel rationem commutandi, sessionis enim participes cum pro comperto manifestoque haberent nullam hoc anno rationis uel structurae examinandi mutationem esse prouidendam, minimam de hac re dedisse curam, atque omnes alias se contulisse ad explorandas prouincias.

Quibus enim certis necnon definitis rationibus discipulos esse apud nos aestimandos nonnulli fuerunt sodales qui rogauerint, cuius rogationis causa ea esse uidetur, discrimen enim quoddam siue differentiam nonnullam in probationibus existimandis aliquot exstare magistros qui credant. Qua enim de re ut consensus fieret quasi uniuersus illud decretum est, probatione superiore ad mensem Iunium pertinente singillatim primum, cateruatim postea recensa atque considerata, certas easdemque una instituamus rationes decernendi futuras quam minutissimas poterimus.

Ad argumentum postea siue materiem scholasticam in quam discipulos esse informandos uentum est, apprime si de litteris Latinis docendis inquiras: opinio enim eius rei communis eo tendere uidetur, nos magistros non bene facere in doctrina tantum litterarum monstranda atque roganda, immo uero rem potissimum in illo esse collocandam, ut discipuli ipsorum sua sponte suoque Marte ita locos Latinos eosque notissimos necnon egregios cognoscant atque adament, quos animo liberrimo recitare et commentari uoce propria valeant idque non tantum ratione scholastica, eo autem potius modo quo quasi in sucum et sanguinem suum discipuli eos conuertant locos.

Quam ad adipiscendam rem iam illud liquido patet, non auctorum longa de serie eorumque de uita titulisque operum discipulos esse erudiendos, neque rem in generum litterarum notis omnino a uita sepositis memoriterque et quasi psitacorum more declarandis collocandam credimus: curandum contra illud imprimis, paucis uero maximique momenti auctoribus electis speciosissima eorum specimina legenda commentanda sapienda gustanda discipulis proponantur.

Rogandum postea illud omnes consentierunt participes, ut moderatores tantam in quaestionibus ad litteras excogitandis proponendisque adhibeant curam, qua tituli ei quibus paragrapha in thematum indice declarantur, omnino seduloque seruentur: ne amplius, e.g, illud forte eueniat, ut quaestiones insolitae insperataeque discipulis respondendae in probatione appareant.

Ceterum pagina ea, ab Ansgario Legionensi composita, nomine De Graecis Fabulis inscripta (https://sites.google.com/site/degraecisfabulis/) sodalibus adhibenda oblata est, qua discipuli dum fabulas Graecorum fama notissimas quae fuerunt percurrunt atque lustrant, doctrinam linguae Latinae ea iucunditatis ratione cognoscere et callere possint quem apud Caesarem vix reperire valeas.
Nostri enim argumenti praecipiis partis iam absolutis, cum fere nihil longius esset disputatum, hora nona et dimidia postmeridiana conventus suum ad finem pervenit.



jueves, 29 de diciembre de 2011

De novissima Vallisoleti sessione habita


De nuntiis nonnullis evulgandis illud iuvat nuntiare, die scilicet 19 mensis Decembris apud sedem ad Moderatores Rerum Didascalicarum novissimum fuisse Vallisoleti conventum postremum huius anni, quem convenerunt professores magistrique octo ad singulas quae apud nos sunt Universitates probationem Latinitatis excolendae proponentes moderaturasque.

Carolo Pérez praeside, ad Universitatem Burgalensem professore cathedrario, Eusebia Tarriño, quae ad Salmanticensem, Michael Angelus González qui ad Vallisoletanam Mauriliusque Pérez ad Legionensem quod ad Universitates attinet convenerunt professores profestricesque, quibus addendi sunt illi quattuor ad lycea, Maria Theresia nempe Barriuso Burgalensis, Iesus Álvarez Salmanticensis, Carolus Viloria Vallisoletanus Ansgarius denique Ramos Legionensis comitantes.

Salutationibus enim dictis iam ad rem venimus:

Carolus Pérez in primis de probatione superiore Latinitatis, quam discipuli mensibus Iunio atque Septembri superioribus passi sunt brevissimam protulit relationem, unde illud compertum nobis est, maximam enim partem discipulorum, plures autem Iunio mense quam Septembri, probationem superavisse, id quod plerumque fieri solitum est. Minimis spernendisque exstantibus inter quattuor Universitates differentiis, discipulos Legionenses primas tulisse in probatione nonnulli convenientium commentati sunt. 

Ad calendarium hoc anno propositum postea venimus: diebus enim 13, 14 et 15 mensis Iunii atque 11, 12 et 13 mensis Septembris pericula hodierna esse celebranda nuntiatum est.


His traditis notis nuntiisque, ad cogitationes commentariosque aperiendos communicandosque de ratione structura sensu scopo fine proposito proponendoque ad probationem illam quod attinet, quomodo nempe eam melius aptandam meliorandam corroborandam possimus sapidissimo colloquio adhibito ventum est.


Quo ex colloquio illud imprimis perlucide nobis omnibus patuit, plures exstare in dies eos magistros magistrasque -nonnullis autem adhuc dissentientibus- qui novam aptioremque rationem linguae Latinae docendae discendaeque credant esse adhibendam, quae ratio non modo rationibus grammaticis -necessariae omnino quae semper (quis ita amens qui dubitet?) sunt atque quasi ceterarum fundamenta erunt- atque in conversionibus faciendis,  sed etiam usu vivo linguae, id est, colloquiis compositionibus dissertationibus dictationibus fabulis scaenicis inter alias huiusmodi res inniti debeat: progrediendum ergo est  denuo nobis via illa, quam humanistae illi qui fuerunt linguae excultores doctoresque optimi iam aliquando emensi sunt, quam viam pro dolor numquam relinquere debuissemus...!


De ceteris tunc temporis tractatis ecce breve compendium: analysim syntacticam non seiunctam a morphologicam, immo arctissime coniunctas duas res discipulis agendas, in vocabulis explicandis quod ad eorum phoneticam evolutionem attinet, non tantum exitum, immo tempora singula explananda esse, regulis adhibitis singulis additis in explanatione aperienda; vocabula discipulis explananda figuras quoque verbales fore; litteras Latinas cognoscendas ita tractari debere, ut discipuli non modo nomina scriptorum eorumque operum titulos aut argumenta, immo quantum possumus eas convertamus litteras in sanguinem et sucum discipulorum; pulchritudinem denique atque ornatum chartarum necnon ortographicam correctionem discipulis sedulo servandas esse omnes voluerunt.


Quibus peractis rebus, iam ad consilia de proximis probationibus faciendis proponenda transiimus: 


Conveniunt omnes sectione Legionensi admonente Caesarem auctorem aptum discipulis laborantibus retinendum esse, at aliter de Cicerone fuit universa sententia, iuxta quam orationibus eius relictis depositisque, quarum argumentum nimis implicatum pro captu discipulorum esse videtur, ad epistulas quas noster ad amicos, ad familiares, ad Atticum illum scriptas habuit, nobis sit convertendum: brevem ergo earum epistularum nobis est conficiendam anthologiam indice sive minimo nominum glossario locupletem -Carolo Viloria admonente- ad quem persequendum laborem iam quattuor Universitates sunt convocatae.


Ceterum ad proverbia sive locutiones Latinas quod pertinet indicem earum certum constituendum omnibus est decretum, tali autem modo ut non amplius quam centum et quinquaginta eo complectantur indice. De cuius indicis confectione Iesus Álvarez Salmanticensis ille professor primam statuit curam dandam.


Ad litteras denique Latinas quod attinet, Legionensibus sodalibus proponentibus, Ovidius ille optimus qui fuit poeta in numero eorum discipulis cognoscendorum et amandorum includi iussus est.


Commentario addito a Vallisoletanis sodalibus de vocabulo Latino explanando, latiorem nempe fusioremque id habere campum lexicum adhibendum volentibus, sessio hora fere secunda postmeridiana ad finem pervenit suum.


Quibus de omnibus rebus habeas infra, lector suavissime, compendium aliud Hispanico exarato sermone.


Valeatis omnes quam optime!

Acta sive compendium sessionis Vallisoletanae

miércoles, 30 de noviembre de 2011

De sessione apud Legionenses nuper habita

Die 24 huius mensis Novembris, die nempe Iovis, prima huius scholaris temporis sessio ad probationem maturitatis, quam olim vocabant, moderandam celebrata est. Quam enim sessionem Maurilio Pérez optimo de Latinitate professore cathedrario merito praeside, duodecim plus minus convenerunt sodales eo declarato animo, ut singulas singuli eorum sententias de optima ratione examinandi necnon de accomodato argumento tractando aperirent.

Omnibus enim congregatis benigneque exceptis sodalibus salutatisque, primas Maurilius ille egit partes illud praenuntians, quod eas, quas admonituri essemus admonitiones sive commendationes persequendas, ante quam proximus aut insequens inciperit annus aut confirmandas aut revera agendas non esse, quippe quae in coetum apud Universitatem Burgalensem proximis habendum diebus proponendae consulendae probandae efficiendae consultationes esse videantur.

Iam enim ad quaestionem illam sat vexatam venimus, utrum Caesarem auctorem Latinum discipulis discipulabusque proponendum optimum opportunumque esse credamus necne: nonnullis enim eisdemque diversis apertis sententiis, de certamine illi palmam reportarunt qui Caesarem variis de causis retinendum esse putarunt.
Aliter autem de Cicerone factum est: qui quidem scriptor optimus cum sit, non ita aptum discipulis erudiendis perplurimis reputatur si de eius saltem orationibus est iudicandus: cuius enim orationes nimis discipulis difficiles esse videntur intellectu ex eo, quod syntaxis implicata nimis, vocabulorum copia latissima, immo argumentum earum adeo a captu discipulorum remotum sepositumque iacet ut difficilius qui revera in medullam penetrare possit invenires discipulum. Quibus sepositis dimissisque orationibus, ad epistulas eas, quas Cicero ad familiares, ad Atticum, ad alios aliquando conscripserit nos converturos decretum est, tali autem consilio ut haud totas, immo aliquas easque selectas idoneasque discipulis proponamus legendas et interpretandas. Quem ad finem consequendum parvum gregem a sodalibus quibusdam compositum, qui parvam conficiat epistularum anthologiam, constituendum est decretum.

Habeas, lector suavissime, enim maximam partem argumentum eius sessionis apud nos nuper celebratae: nonnullis aliis vero propositis rebus addendis, iam caput quaestionis aperuimus: sin autem amplius fusiusque de illo quicquam compertum habere velles, ad chartulam infra collocatam te conferas suaviter admonemus.

Valeas semper quilibet legis!

De Compendio Sessionis Apud Sodales Legionenses

domingo, 26 de diciembre de 2010

De sessione Vallisoleti nuper habita















Die 17 mensis Decembris professores profestricesque probationem Latinam nostram ad regionis discipulos seligendos qui curant, una cum singulis magistris magistrabus unicuique civitati universitaria sede praeditae pertinentibus Vallisoletum ad aedificium sedis res ad cultum et institutionem curantis convenimus. Cui conventui Stella Perez, profestrix cathedraria quae in Vallisoletana Universitate linguam cultumque Latinos docet, praefuit, a ceteris sodalibus comitata, quorum in numero Carolus Perez atque Maurilius Perez cathedrarii professores hic apud Legionenses, ille vero apud Burgalenses numerantur. Addendi etiam magistri magistraeve quaterni in lyceis singulis versantes, nominibus Teresia eademque Burgalensis, Iohannes Ludovicus Vallisoletanus, Iesus Salmanticensis Ansgariusque Legionensis.

Inito conventu atque rebus ad grapheum absolutis, de argumento ordinatim tractando actum fuit: imprimis Stella Perez praeses ab omnibus circumstantibus de statu rerum humaniter rogavit: quomodo enim res ad singulos nos se haberent, quales apud discipulos probationes superiores earumque exitus fuerint, et quo pacto conventus proprii ad sodales uniuscuisque regionis iam aliquando habiti se habuissent. Quibus rebus perspectis ad dies aptiores novae hodiernaeque probationi faciendae constituendos ventum est: quos dies 14, 15 et 16 mensis Iunii quod ad probationem ordinariam, dies autem 12, 13 et 14 mensis Septembris quod ad extraordinariam pertinet decernendos visum fuit.

De ratione deque structura probationis postea curantes nihil novi addendum neque adimendum placuit, ita ut eadem atque anno superiore ratio examinandi discipulis discipulabusque usurpanda sit.

Iam postremo venimus ad nova consilia necnon incepta anno proximo progredientibusque destinata proponenda: videres hic temporis eum qui statu conditioneque discipulorum ante oculos posito nullam rogaret habendam mutationem, videres alium cui vocabula plurima memoriae discipulis mandanda maximi momenti res videatur, quam si omnes satis curavissent rem nulla necessitas tempus terendi in dictionarii paginis evolvendis esset, videres quoque alium cui Caesar eiusque commentarii non satis proponendi videantur ea perspecta causa, quod neque argumentum neque sermonem eius aptissima aut cum placitis discipulorum nostra aetate congruentia sane esse videantur, alium tum videres qui maioris momenti in probatione aestimanda quam nunc temporis fit quaestiones ad phoneticam explanandam esse credat, adde tandem eum qui certum definitumque Latinorum proverbiorum corpus sive indicem constituendum admoneret, quam sententiam alii varii quoque probari voluissent.

Quarum omnium rerum cum Stella praeses nostra bonam accepisset notitiam, omnia singula in posterum magna diligentia disputanda promisit, nullam in praesentia commutationem futuram asseveravit nisi illud forte, quod omnium consensu novam eamque vividiorem rationem litteras Latinas edocendi agitandique proponere placitum fuit, eo autem pacto ut auctores Latini non modo nomina mera in indice quodam operum titulorum referto, sed homines veri odio invidia amore cupidine gloriaeve studio capti ante discipulorum discipularumque oculos versari videantur, id quod solis nudisque commentariis adhibitis psitaccorumque more redditis numquam adeptus esses, id contra quod carminibus quibusdam notissimis voce propria eaque elata palam a singulis discipulis recitatis fabulisve scaenicis, minimae quae sint, peractis aliisve denique modis vividissimis usurpatis nimirum quam facile factu obstupescamus talia experiendo.

Ad finem sessionis iam nobis perventis, quae duas per horas plus minus producta est, valedictionibus dictis ad aliam proximam occasionem conveniendi nos invicem destinavimus.



Valeatis quam optime sodales amicique!



miércoles, 8 de diciembre de 2010

De proximo conventu Vallisoleti habendo

Proximo die 17 huius mensis, die scilicet Veneris, conventus apud professores cathedrarios eosque probationis Latinae moderatores necnon sodales ad quattuor provincias nostrae regionis qui pertinent Vallisoleti habendus, qui quidem occasio optima esse videtur ad vestras, quas aperuistis, opiniones sententiasque de ratione examinandi transferendas proferendasque. Scitote bene Maurilium nostrum et Ansgarium vestras quantum poterimus opiniones defensuros.

Videte idcirco compendium sive summarium, quod paravimus, proponendum eo autem pacto ut perlucide manifesteque consilia placitaque vestra cum intellegi tum accipi possint. Sin minus quis vestri nonnullum in eo inveniret mendum, nolite quaeso quam primum nos non admonere neque certiores facere statim emendaturos.

Valetis omnes quam optime, sodales!
De compendio ad probationem Latinam moderandam

sábado, 27 de noviembre de 2010

De prima huius temporis sessione habita

Die 25 mensis Novembris, die nempe Iovis, prima ad probationem Latinam maturitatis fuit sessio, quam nonnulli sodales variis ex Legionensibus terris affluentes convenerunt.

Maurilio Pérez praeside, professor cathedrarius nostra in Legionensi Universitate qui est idemque moderator ad probationem apud Legionenses, sessio hora septima postmeridiana initium habuit. Cuius in prima parte Maurilius ille novum sodalibus se moderatorem tradidit nonnulla de ipso deque opere suo aperiens. Indice rerum agendarum persecuto, admonitiones necnon consilia commentati sumus varia, inter quas primum obtinent locum eae quae ad sententias proverbiaque Latinae certum in indicem constituendum ingerendas pertinent, de C. Iulio Caesare quoque auctore Latino utrum ad probationem recusando commutandoque necne: alios enim esse auctores eosque ad placita usumque discipulorum aptiores proponendos multi sunt qui putent, Senecam quidem aut Terentium Ovidiumque exempli gratia.
Visum nobis quoque fuit ut de ratione ea optima disputaremus ad litteras Latinas docendas tradendasque illud pro comperto habentes, quod non modo in auctoribus eorumque operum titulis nominandis, sed imprimis in discipulorum animis alliciendis commovendisque tota sit res ponenda, id quod ni ipsi discipuli locos selectos pulcherrimosque oculis suis legerint labiisque recitaverint difficilius assecutus eris.

Postrema in sessionis parte de instrumentis auxiliisque optimis ad linguam Latinam necnon eius litteras cultumque tractandas adhibendis paulum temporis disputatum est.

Ceterum condiciones probationis futuras easdem atque assuetas solitasque adhuc esse recognovimus. Rogatis denique sodalibus ut suas monstrarent opiniones atque in charta quadam de probatione facienda admonitiones aperirent sententias, quas professor moderator Vallisoletum postea transferre posset, conventus ad finem venit. Tempus quoddam adhuc fuit ut Ansgarius Legionensis sodalibus circumstantibus praeconium de Cursu Vivae Latinitatis proximis diebus incipiendo proferret, qui Cursus iam secundam Deo volente inibit editionem.

Addimus infra et documentum de sessione habita et praeconium eius antedicti cursus.

Valeatis omnes quam maxime, atque in proximum!