Legione, a.d. VII Kalendas Decembres a. D.
MMXIII
A
|
ssumptione
Sanchez Manzano, profestrix quae apud Vniversitatem Legionensem linguam curat
Latinam, praeside necnon moderatrice, superiore die 19 mensis Nouembris fere uiginti
lyceum c.n. Ioannes Enzina conuenerunt magistri magistraeque eo consilio, ut de
probationem eam Selectiuam quam uulgo nuncupant disputarent, quibus scilicet
condicionibus rationibusque hoc anno discipuli discipulaeque ei linguam Latinam
qui operam haud paucam nauauerint de eius doctrina scientiaque adepta aestimandi
probandique sint.
Cuius
enim conuentus, fere sesquihoram celebrati, si quis consilia placitaque in eo
quae fuerint cognoscere uelim, en infra legat.
Imprimis
illud est dicendum, praenuntiata enim moderatorum apud nos superiorum uoluntate
hanc probationem ad tempus delendi eiusque uel rationem commutandi, sessionis
enim participes cum pro comperto manifestoque haberent nullam hoc anno rationis
uel structurae examinandi mutationem esse prouidendam, minimam de hac re
dedisse curam, atque omnes alias se contulisse ad explorandas prouincias.
Quibus
enim certis necnon definitis rationibus discipulos esse apud nos aestimandos nonnulli
fuerunt sodales qui rogauerint, cuius rogationis causa ea esse uidetur,
discrimen enim quoddam siue differentiam nonnullam in probationibus
existimandis aliquot exstare magistros qui credant. Qua enim de re ut consensus
fieret quasi uniuersus illud decretum est, probatione superiore ad mensem
Iunium pertinente singillatim primum, cateruatim postea recensa atque
considerata, certas easdemque una instituamus rationes decernendi futuras quam
minutissimas poterimus.
Ad
argumentum postea siue materiem scholasticam in quam discipulos esse
informandos uentum est, apprime si de litteris Latinis docendis inquiras: opinio
enim eius rei communis eo tendere uidetur, nos magistros non bene facere in
doctrina tantum litterarum monstranda atque roganda, immo uero rem potissimum
in illo esse collocandam, ut discipuli ipsorum sua sponte suoque Marte ita
locos Latinos eosque notissimos necnon egregios cognoscant atque adament, quos
animo liberrimo recitare et commentari uoce propria valeant idque non tantum
ratione scholastica, eo autem potius modo quo quasi in sucum et sanguinem suum
discipuli eos conuertant locos.
Quam
ad adipiscendam rem iam illud liquido patet, non auctorum longa de serie
eorumque de uita titulisque operum discipulos esse erudiendos, neque rem in
generum litterarum notis omnino a uita sepositis memoriterque et quasi
psitacorum more declarandis collocandam credimus: curandum contra illud
imprimis, paucis uero maximique momenti auctoribus electis speciosissima eorum
specimina legenda commentanda sapienda gustanda discipulis proponantur.
Rogandum
postea illud omnes consentierunt participes, ut moderatores tantam in
quaestionibus ad litteras excogitandis proponendisque adhibeant curam, qua
tituli ei quibus paragrapha in thematum indice declarantur, omnino seduloque
seruentur: ne amplius, e.g, illud forte eueniat, ut quaestiones insolitae insperataeque
discipulis respondendae in probatione appareant.
Ceterum
pagina ea, ab Ansgario Legionensi composita, nomine De Graecis Fabulis
inscripta (https://sites.google.com/site/degraecisfabulis/)
sodalibus adhibenda oblata est, qua
discipuli dum fabulas Graecorum fama notissimas quae fuerunt percurrunt atque
lustrant, doctrinam linguae Latinae ea iucunditatis ratione cognoscere et
callere possint quem apud Caesarem vix reperire valeas.
Nostri
enim argumenti praecipiis partis iam absolutis, cum fere nihil longius esset
disputatum, hora nona et dimidia postmeridiana conventus suum ad finem
pervenit.
No hay comentarios:
Publicar un comentario