jueves, 29 de diciembre de 2011

De novissima Vallisoleti sessione habita


De nuntiis nonnullis evulgandis illud iuvat nuntiare, die scilicet 19 mensis Decembris apud sedem ad Moderatores Rerum Didascalicarum novissimum fuisse Vallisoleti conventum postremum huius anni, quem convenerunt professores magistrique octo ad singulas quae apud nos sunt Universitates probationem Latinitatis excolendae proponentes moderaturasque.

Carolo Pérez praeside, ad Universitatem Burgalensem professore cathedrario, Eusebia Tarriño, quae ad Salmanticensem, Michael Angelus González qui ad Vallisoletanam Mauriliusque Pérez ad Legionensem quod ad Universitates attinet convenerunt professores profestricesque, quibus addendi sunt illi quattuor ad lycea, Maria Theresia nempe Barriuso Burgalensis, Iesus Álvarez Salmanticensis, Carolus Viloria Vallisoletanus Ansgarius denique Ramos Legionensis comitantes.

Salutationibus enim dictis iam ad rem venimus:

Carolus Pérez in primis de probatione superiore Latinitatis, quam discipuli mensibus Iunio atque Septembri superioribus passi sunt brevissimam protulit relationem, unde illud compertum nobis est, maximam enim partem discipulorum, plures autem Iunio mense quam Septembri, probationem superavisse, id quod plerumque fieri solitum est. Minimis spernendisque exstantibus inter quattuor Universitates differentiis, discipulos Legionenses primas tulisse in probatione nonnulli convenientium commentati sunt. 

Ad calendarium hoc anno propositum postea venimus: diebus enim 13, 14 et 15 mensis Iunii atque 11, 12 et 13 mensis Septembris pericula hodierna esse celebranda nuntiatum est.


His traditis notis nuntiisque, ad cogitationes commentariosque aperiendos communicandosque de ratione structura sensu scopo fine proposito proponendoque ad probationem illam quod attinet, quomodo nempe eam melius aptandam meliorandam corroborandam possimus sapidissimo colloquio adhibito ventum est.


Quo ex colloquio illud imprimis perlucide nobis omnibus patuit, plures exstare in dies eos magistros magistrasque -nonnullis autem adhuc dissentientibus- qui novam aptioremque rationem linguae Latinae docendae discendaeque credant esse adhibendam, quae ratio non modo rationibus grammaticis -necessariae omnino quae semper (quis ita amens qui dubitet?) sunt atque quasi ceterarum fundamenta erunt- atque in conversionibus faciendis,  sed etiam usu vivo linguae, id est, colloquiis compositionibus dissertationibus dictationibus fabulis scaenicis inter alias huiusmodi res inniti debeat: progrediendum ergo est  denuo nobis via illa, quam humanistae illi qui fuerunt linguae excultores doctoresque optimi iam aliquando emensi sunt, quam viam pro dolor numquam relinquere debuissemus...!


De ceteris tunc temporis tractatis ecce breve compendium: analysim syntacticam non seiunctam a morphologicam, immo arctissime coniunctas duas res discipulis agendas, in vocabulis explicandis quod ad eorum phoneticam evolutionem attinet, non tantum exitum, immo tempora singula explananda esse, regulis adhibitis singulis additis in explanatione aperienda; vocabula discipulis explananda figuras quoque verbales fore; litteras Latinas cognoscendas ita tractari debere, ut discipuli non modo nomina scriptorum eorumque operum titulos aut argumenta, immo quantum possumus eas convertamus litteras in sanguinem et sucum discipulorum; pulchritudinem denique atque ornatum chartarum necnon ortographicam correctionem discipulis sedulo servandas esse omnes voluerunt.


Quibus peractis rebus, iam ad consilia de proximis probationibus faciendis proponenda transiimus: 


Conveniunt omnes sectione Legionensi admonente Caesarem auctorem aptum discipulis laborantibus retinendum esse, at aliter de Cicerone fuit universa sententia, iuxta quam orationibus eius relictis depositisque, quarum argumentum nimis implicatum pro captu discipulorum esse videtur, ad epistulas quas noster ad amicos, ad familiares, ad Atticum illum scriptas habuit, nobis sit convertendum: brevem ergo earum epistularum nobis est conficiendam anthologiam indice sive minimo nominum glossario locupletem -Carolo Viloria admonente- ad quem persequendum laborem iam quattuor Universitates sunt convocatae.


Ceterum ad proverbia sive locutiones Latinas quod pertinet indicem earum certum constituendum omnibus est decretum, tali autem modo ut non amplius quam centum et quinquaginta eo complectantur indice. De cuius indicis confectione Iesus Álvarez Salmanticensis ille professor primam statuit curam dandam.


Ad litteras denique Latinas quod attinet, Legionensibus sodalibus proponentibus, Ovidius ille optimus qui fuit poeta in numero eorum discipulis cognoscendorum et amandorum includi iussus est.


Commentario addito a Vallisoletanis sodalibus de vocabulo Latino explanando, latiorem nempe fusioremque id habere campum lexicum adhibendum volentibus, sessio hora fere secunda postmeridiana ad finem pervenit suum.


Quibus de omnibus rebus habeas infra, lector suavissime, compendium aliud Hispanico exarato sermone.


Valeatis omnes quam optime!

Acta sive compendium sessionis Vallisoletanae

No hay comentarios:

Publicar un comentario